Sicilie ciuitatem uiriliter eam expugnans, cepitque eam anno dominice incarnationis
MLXXJ, indictione [X]. Et exinde portas ferreas et columpnas marmoress quam plures
cum capitibus fecit afferri Troiam causa uictorie sue. Anno autem subsequente ordinatis
ibi in Panormo municipiis, ipse dux in Apuliam ueniens cepit Tranum Apulie ciuitatem.
Eodem anno Robbertus dux fecit fieri pontem in mari quatinus concluderet portum
prephate urbis Bari, et in quintadecima die mensis Aprilis cepit Robbertus dux predictam
ciuitatem, et in sequenti predictus dux cepit ciuitatem Panormum in mense Ianuarii.
Anno dominice incarnationis MLXXV, indictione XIIJ, Alexander papa diem obiit, et
archidiaconus eius nomine Ildebrandus ipsa eadem die in ordine pontificali electus et papa
Gregorius est nuncupatus, seditque annis XII, mense I. Hic autem pontifex amministrationem
regni sibi primus ut rex assumpsit.
Anno dominice incarnationis MLXXVJ, dus Robbertus Sanctam Seuerinam Calabrie
ciuitatem loco munitissimam tertio anno postquam illam obsederat, cepit. Hic quoque cepit
ciuitatem Comsanam obsesso castello Sancte Agathe, quod incessabili oppugnatione cepit.
|
|