Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 96


LIII. Sed quamquam vir sanctus tantam erga se servaret
austeritatem, semper tamen hilarem vultum, semper serenam faciem
ostendebat. Nam frater quidam, Gregorius nomine, gravissimum
capitis dolorem se perpeti aliquando conquestus est. Qui cum ad
beati viri cellulam, ubi et alii fratres tunc erant, cum nimia lamentatione
venisset, mox ut eum vir venerabilis vidit, hunc dolorem nequaquam
humorum inęqualitati, sed insidiis antiqui hostis indubitanter
adscripsit: et mox quasi deridens eum, ut erat semper alacri vultu,
per fenestram cellulę sibi insufflavit in frontem, et ut cęteri
omnes qui aderant similiter facerent innuit. Et hoc facto ita
sanatus est, ut nullum penitus sentiret in suo capite doloris remansisse
vestigium. Arbitror, idcirco vir sanctus hoc facere
voluit, quia per Spiritum sanctum, qui in eius pectore presidebat,
effugandum esse iniquissimum hostem doloris inmissorem credidit.
Ad evitandam vero propriam laudem, et ludum finxit et sotios
quęsivit. Nam et Redemptor noster insufflasse legitur,
cum Spiritum sanctum apostolis dedisse perhibetur.
LIIII. Vir quidam capitis patiebatur insaniam ita ut, sensu
rationis amisso, vel quid ageret vel quid diceret funditus ignoraret.
Huic Romualdus nichil aliud fecit, nisi solummodo osculum prebuit,
et protinus illum ad incolomitatem pristinam revocavit, et
cum inquieto homine dum pacem fecit, ad mentis eum suę pacem
reduxit. Referebat autem postmodum ille qui curatus
fuerat, dicens quia: «Cum sacra beati viri labia tangere merui,

1



5




10




15




20



Torna all'inizio