contribulet dorsum illorum, et gentibus reddet vindictam, donec tollat
plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet».
Cum igitur legatus talia perorasset, gavisi sunt auditores;
et congregato exercitu tempore congruo ad expugnandum Paduanam
urbem accessit, quam Icilinus optime munierat ponendo in
ea milites mille quingentos, omnes robustos et ad bellandum
doctissimos. Ipse vero alibi morabatur, et tantum timebat de
Padua, quantum Deus timet de celo ne cadat, presertim cum
haberet tres muros et aquam extrinsecus et intrinsecus, preter
milites [et] populi multitudinem. Reputabat etiam illos, quantum
ad talem civitatem expugnandam et capiendam, homines inhermes
et sine virtute et sine peritia artis pugne.
Qualiter frater Clarellus ex Ordine Minorum fecit se vexilliferum in isto
exercitu.
In isto autem exercitu erat quidam frater laycus ex Ordine
Minorum, natione Paduanus, nomine Clarellus, quem vidi et bene
cognovi; qui erat homo magnifici cordis et multum desiderabat
quod Paduani, qui de civitate sua expulsi diu exulaverant, in
civitatem suam redirent. Hic, videns quia tempus eum iuvat et
cognoscens quod infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,
fecit se vexilliferum istius exercitus, experiri volens si forte daret
Deus salutem per manum suam, qui olim per Ionathan et armigerum
suum populo suo victoriam dederat. Precessit ergo exercitum,
et invenit quemdam rusticum qui tres equas habebat, et
violenter abstulit ei unam. Quam ascendens accepit in manu perticam,
ut pro lancea sibi esset, cepitque discurrere huc et illuc et
clamare valenter: «Eya, milites Christi! Eya, milites beati Petri!
Eya, milites beati Antonii! Abicite timorem a vobis, confortamini
in Domino et in potentia virtutis eius, quia Dominus fortis et potens,
Dominus potens in prelio. Confortamini et estote robusti! Viriliter
agite, et confortetur cor vestrum, quia Dominus dabit virtutem et
fortitudinem plebi sue, benedictus Deus! Dominus virtutem populo
suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace». Quid plura?
|
|