VI. Interea Romualdus accenso mentis desiderio cêpit
de virtutibus in virtutes mirabiliter crescere et reliquos fratres
sanctę conversationis gressibus longius anteire, ut iam quicquid inter
fratres sive de spiritualibus sive etiam de corporalibus ipse decerneret,
cunctis volentibus, eius omnimodo sententia prevaleret.
Ipse quoque Marinus gaudebat Romualdo esse devotus,
cui nuper fuerat ipse prelatus. Per continuum quippe
annum Romualdus nichil aliud in cibum habuit, nisi tantum per
singulos dies ex uno pugillo elixi ciceris vixit. Tribus
vero annis ipse et Iohannes Grandenicus, sarculis terram frangentes
et triticum seminantes, ex manuum suarum labore vixerunt.
Qui nimirum dum agriculturam exercebant, pondus ieiunii duplicabant.
/*
VII. Impugnabat tamen diabolus Romualdum multis et
variis temptationum inmissionibus, maxime initio conversionis
mentemque eius per multa vitiorum incentiva raptabat,
modo illi in memoriam revocans quę et quanta, ut puta vir strenuus,
|
1
5
10
15
|