Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Syracusas in Syciliam exeat et in mare Syculum vadat, quod in
olympiacis sacris percipitur, ut supra, ubi de Arethusa dictum
est, scribitur; ubi et fabula amoris eius in fontem. Sunt preterea
qui dicant fontem in Arcadia esse ex quo Alpheus et Arethusa
procedunt separatis alveis, et demum post aliqualem
cursum coeuntes in unum terras subeunt et in Syracusanum
agrum effluunt.
ALFIDAMUS Thessalie fluvius est.
ALIARTES Boetie fluvius est.
ALIAGMON fluvius est Macedonie.
ALIBOCRUS fluvius est orientis. Nascitur ex monte Lyseo et
in Occeanum tendit.
ALIS fluvius est Capadocie inter Calibes decurrens iuxta
Lycastam civitatem insignis victoria Manilii Vulsonis et clade
Gallogrecorum qui ibidem ducibus Lonorio atque Lutario
sumpserant sedes. Oritur quidem in radicibus Tauri
montis.
ALLIA fluvius est non amplius .XI. mil. passuum via Salaria
ab Urbe distans, e montibus Crustomerinis effluens in Tyberim.
Romanis quippe abominabilis est, nam ibidem a Gallis
Brenno duce .XV. kal. augusti vires eorum omnes attrite sunt,
ex quo illico urbis subsecuta ruina et patrum cedes atque capitoline
arcis obsidio.
ALINTOS Lucanorum fluvius est, Lucaniam a Veliensibus
dividens.
ALISICUS Macedonie fluvius est.
ALMON parvus est fluvius Rome proximus, in quo simulacrum
Cybelis cum trahi non posset per Thyberim lotum est, et
exinde .VI. kal. aprilis lavari in eodem annis singulis
consuetum.
ALLOA BAGORZAN flumina sunt in terra Medorum, ad quorum
montes populus Israel captivus deductus est.
ALMANTICUS Armenie Maioris fluvius est.
ALPON Turingie fluvius est, inclitus Sigiberti regis Francorum
victoria ex Unnis adversum se venientibus habita.
ALOTIS Campanie fluvius.
ALSA fluvius provincie Aquilegiensis.
p. 1914
ALTO fluvius Dyrrachii in Illyricum decurrens.
ALVUS fluvius Dacis conterminus in Occeanum effluit.
AMASENUS Vulscorum fluvius, ultra quem Metabus Vulscorum
rex fugiens telo alligatam proiecit Camillam filiam
suam.
AMESA Numidie fluvius est.
AMESUS fluvius Rome vicinus.
AMPHITA fluvius circa initium Numidie.
AMPHRISUS fluvius Thessalie penes quem Apollo posita deitate
propter fulminatum Esculapium filium suum septem annis
sub forma pastoris Admeti regis pavit armenta.
AMIMON Argivorum fluvius est ab Amimone Danai regis filia
nuncupatus, ut premonstratum est supra ubi de Amimone fonte.
AMIS Germanie fluvius est in Occeanum effluens.
AMPSAGA vel AMPSACUS initium est Numidie in mare decurrens
apud Coloniam Augustam.
AMISSIS Germanie fluvius est in Occeanum se fundens.
AMISSUS fluvius est haud longe a Pylo civitate Nestoris,
Messenam interfluens civitatem.
ANAS fluvius est Hispanie Lusitaniam a Betica separans.
Oritur quidem in Lauminitano agro Hispanie Citerioris et modo
in stagna se dividens et nunc in angustias resorbens aut in
cuniculis totum se condens ad ultimum in Atlanticum cadit
Occeanum.
ANAPIS Sycilie fluvius est leniter fluens. Hunc quidam
Anapsolios vocant.
ANATHIS fluvius est Sycilie haud longe a Syracusis.
ANATIS fluvius est Affrice.
ANAURUS Thessalie fluvius est, sic denominatus eo quod ex
se neque auram neque nebulam emictat. In hoc calciamentum
Iason ad sacra Pelie veniens dereliquit, quod cernens Pelias
intellexit se moriturum cito et eum in Colchos misit.
ANARIUS fluvius est propinquus Bactris, Alexandriam, quam
ibi construi fecit Alexander, preterfluens.
ANCUS Sycilie fluvius est, qui per .II. mil. passuum sub terram
|
|