ipso est materia de -bilibus, scilicet de bonificabili et magnificabili,
etc., ut per secundam speciem D significatum est.
In angelo est maioritas, eo quia est magis similis Deo, quam
homo; quia altiora principia et regulas habet, quam homo. Et in
isto passu cognoscit intellectus, quod si homo non potest uti
sensibilibus absque organis, non sequitur propter hoc, quod
angelus non possit sine organo; nam angelus natura est superior.
Et in isto passu cognoscit intellectus, quod angeli possunt loqui
inter se et agere in nobis absque organo, et transire ab uno loco ad
alium sine medio; et sic de aliis, ut patet per intellectum,
discursum per regulas.
In angelo est differentia. Nam suus intellectus, uoluntas et
memoria differentes sunt inter se.
Aequalitas intelligendi, amandi et recolendi est in angelo,
ratione obiecti supremi, ut Deus, qui aequaliter est intelligibilis,
amabilis et recolibilis.
In angelo est minoritas; nam ex nihilo ipse est creatus.
3
DE TERTIO SVBIECTO. QVOD EST DE CAELO
Caelum habet bonitatem naturalem, magnitudinem et durationem,
etc. Et definitur sic: Caelum est prima substantia mobilis.
In eo non est contrarietas. Non enim est ex principiis contrariis
compositum. In ipso enim sunt instinctus et appetitus naturales,
et per consequens motus, sine quo non posset habere naturam,
instinctum et appetitum.
Verumtamen in eo est principium. Efficiens enim est in inferioribus;
et etiam est constitutum ex sua forma et materia specifica, ut
agat per suam speciem.
Suus motus est ei finis et quies.
Caelum est in suo loco, sicut corpus in sua superficie.
Adhuc est in tempore. Ipsum namque nouum est, et est etiam in
tempore, sicut efficiens in suo effectu. Et sic de aliis suis accidentibus
suo modo.
|
|