Penus vocabatur locus in aede Vestae intimus.
Pubes puer, qui iam generare potest. Is incipit esse ab
annis quattuordecim; femina viripotens a duodecim.
Prandicula ientacula.
Prodiguae hostiae vocantur, quae consumuntur, unde homines
quoque luxuriosi prodigi.
Petronia nomen amnis in Tiberim defluentis.
Penetrale sacrificium dicebatur, quod interiore parte sacrarii
conficiebatur. Unde et penetralia cuiusque dicuntur;
et penes nos, quod in potestate nostra est.
Puri, probi, profani, sui auri dicebatur in manumissione
sacrorum causa. Ex quibus puri significat, quod in usu
sporco non fuerit; probi, quod recte excoctum purgatumque
fuerit; profani, quod sacrum non fuerit; sui, quod alienum
non fuerit.
Pacionem antiqui dicebant, quam nunc dicimus pactionem,
unde et pacisci adhuc et paceo in usu remansere.
|
|