Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 172


Ablatus est mihi equus in regno, sicut .., lator presentium, plenius enarrabit. Cum igitur dictus
equus a iustitiario Aprutino detineri dicatur, rogamus attente, quatenus a communi domino ad
eundem iustitiarium pro equi restitutione predicti et aliarum rerum litteras impetretis, et quia mora
periculum ad se trahit, te iterum de cita expeditione rogamus.

VII 54

Carum nostrum .., quem intima cordis affectione complectimur, et pro quo presentes littere vobis
presentantur, gratie vestre speciali recommendamus affectu, rogantes et pro grandi dono petentes,
quatenus sic in ducatu et consilio opportuno recommendatum habeatis eundem, ut opere sentiat,
quod pro eo apud amicum interpellat amicus.

VII 55

Intendit .., abbas Ferrarie, ad partes vestras mittere pastores cum gregibus ad pascendum, quos vobis
duximus commendandos. Duo quidem sunt, que nos inducunt porrigere preces nostras, ordo scilicet
et linea parentele; pro ordine Deum retributorem habetis et pro consanguineo nos vestris beneplacitis
obligatos.

VII 56

Durum casum reputat, ut asserit, venerabilis pater .., Salpensis episcopus, causam contentiosam
habere vobiscum, quia, quanto maiora de manu vestra recepit, tanto maioris nota pudoris obvolvitur,
si litigat quasi cum factore factura. Optans igitur consistorii vestri non declinare iudicium petiit
in auditorium vestre gratie intercessionis nostre suffragio introduci. Cum autem id opus censeri
possit amici, nostras in hoc, quas expetiit, operas non negamus, suggerentes fideli consilio et intercessione
pura rogantes, quatenus eundem episcopum ad paternitatis vestre gremium redeuntem
benigni favoris admittatis affectu et debita caritate tractetis, ut inter vos et eum loquatur concordia,
discordia sileat, assurgat compositio, contentio conquiescat.

VII 57

Torna all'inizio