Petilam suram significat ungulam equi albam.
Pilare et conpilare a Graeco trahitur. Graeci enim fures
philetas dicunt.
Pilat pilos habere incipit; alias pro detrahit pilos, a quo
depilati.
Pila, quae parietem sustentat, ab obponendo est dicta.
Pilentum vehiculi genus, quo matronae ferebantur.
Pilani pilis pugnantes.
Pellicator, qui pellicit ad fraudem.
Pellirem galerum, quia fiebat ex pelle.
Pellexit in fraudem induxit.
Pelluviae, quibus pedes lavantur, ut malluviae, quibus manus.
Pelamys genus piscis dictum, quod in luto moretur quod
Graece dicitur pelos.
Pellem habere Hercules fingitur, ut homines cultus antiqui admoneantur.
Lugentes quoque diebus luctus in pellibus sunt.
Pillea Castori et Polhici dederunt antiqui, quia Lacones
fuerunt, quibus pilleatis militare mos est.
Pelta genus scuti.
|
|