G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri
Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Praesentium latores ad nos uenientes se ab episcopo excommunicato
tamen id nescientes presbyteros esse ordinatos confessi
sunt. Qua de re nos nuper in litteris quas fraternitati tuae remisimus
non plene respondimus. Super hoc itaque dirigimus ut,
si eos tunc temporis nesciuisse praefatum episcopum excommunicationi
subiacere constiterit et cetera quae ex eorum uita et
moribus perquirenda sunt non impedierint, gradu presbyteratus
fungi misericorditer permittas per manus impositionem, et Spiritus
Sancti gratiam quam habere non potuerunt alterius praesumptione
obtineant ex nostra deuotione.
|
|