Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

877


id est detestari, quam nobis adversarii imponunt. Simile : id est
generale aliquorum. Iuditium : hoc est: ostendemus, quod nunquam
ab aliquibus in iudicium tracti fuimus de causa simili. Aut de eadem :
quam nobis obiciunt adversarii. Aut de minori :
in eodem genere, puta, si ergo furti rei magne; dicemus, quod etiam
de minimo furto nunquam fuimus accusati. Aut de maiori:
quia nunquam de maiori furto vel de maiori crimine fuit nobis
questio mota vel, si vis, poteris ponere istas quatuor causas dictas:
de eodem, simili, <maiori>, minori in alio genere. Pedetemptim : id
est paulatim et plano modo et secreto sive clauso, quia per quandam
dissimilitudinem debemus venire ad causam nostram. Similitudinem :
per quam per locum a simili causam nostram colorabimus. Aliqua
re
: nota, quod iudicium advocati non semper vitat
iudicium. Et tamen oc(c)ulte : in quo loco habet locum color qui dicitur
significatio. Interiectione : verborum, quasi incidentali<ter>, non
ex proposito prolat<or>um.
Si persuasus : ibi ponuntur quinque cautele, quibus ad insinuationem
pervenitur in hoc secundo casu, quando videlicet persuasus
est auditor. Neque enim non : due negationes equipollent uni affirmationi.
Facile: adverbialiter ponitur, id est faciliter. Non sumus
nescii
: id est sumus scii. Fidem facti : id est fidem
factam. Insinuabimus : id est insinuatione utemur. Firmissimum :
quod per superabundantiam dicimus, uni soli convenit; hoc
est si habet talem rationem, cui totaliter committatur, ibi: Primo
respondemus
: ut de persuasis dissuasos
faciamus. Pollicibimur (sic): id est promictemus. Dicto : principali,
scilicet accipiendo adversarii principium, quo auditores facit
dociles, benivolos et attentos, ut suo gladio repercutiamus, idem sumendo
principium pro nobis, quod accipit adversarius contra nos,
quod est valde artificiosum et motivum. Ille : adversarius scilicet.
Nuperime : hec est ultima dubitatio, hoc modo dicendo: "Domini,
tot et tanta occurrunt michi contra partem adversam", dicendo, quod
nescio a quo incipere valeam melius. Cui loco : id est argumento vel
rationi, et accipitur hic continens pro contento, quia locus continet
rationem vel argumentum, cui est sedes et accipitur pro ratione vel
argumento. Cum admiratione : dicendo: "Domini, admiror non modicum
de dictis per istum maximum advocatum", loquendo yronice,
id est per contrarium vel ex clamore vel cum admiratione cause totius
vel argumentorum ipsius cause similium.
Si defessus : hec est illa pars de qua superius erat
dictum, in qua Tullius ponit XXIII cautelas in hoc tertio membro:

Torna all'inizio