Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 124


61. “Vos flexistis hoc in malum, deus iustus, paciens
uertit illud nunc in bonum. Nolite pauescere!
Pro salute uestra deus misit me in Aegyptum,
dei hoc, non uestro fuit peractum consilio.
62. Ite, meam nuntiate meo patri gloriam.
Adhuc restant quinque anni famis <in> inopia.
Ad me <ueniat> festinus, ego <fratres nu>triam,
sua simul eum pascam cuncta cum progenie.”
63. Donis optimis d<itati> ad patrem reuersi sunt,
cumque ante senem omnes adstetissent, dixerant:
“Ioseph uiuit, ipse regnat super <cunctam> Aegyptum,
ipse dominus est terre, ipse regit populum.”
64. Quo audito quasi gr<aui> de s<omno> surrexerat,
e<ius spiritus> reuixit, <et> sedens in lectulo
“Vadam” inquit “et uidebo dulcem meum filium,
antequam ad ima ruam seu priusquam moriar.”
65. Ob hanc causam Iacob senex discendit in Aegyptum
cum familia et cuncta simul suppellectile,
cum filiis, filiabus caris cum uxoribus.
Ioseph turbis constipatus fuit ei obuius.
66. Irruit Iacob in collo Ioseph, strictim basia
dulcia suppressit ori, dixit: “Laetus moriar,
quia merui uidere, fili, tuam faciem.”
Flebant ambo multo quidem compellente gaudio.
67. Iacob postea in bona senectute positus
...............................................................................
benedictis suis cunctis filiis per ordinem.
Ioseph ambos eius clausit oculos, et obiit.

Torna all'inizio