: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2426


similes, laudes fortasse non meruit singulares. Sed quae conventio
carnis virgineae ad vestem porcinam? Procuraverat enim sibi
virgo sanctissima vestem de corio porci, quam, versa ad carnem
hispida tonsura pilorum, secreto sub tunica deferebat. Utebatur nonumquam
duro cilicio, de pilis equorum nodose conserto, quod hinc
inde chordulis rudibus stringebat ad corpus. Hanc vestem uni de
filiabus dum petenti accomodasset, illaque vestisset, tantae protinus
asperitati succumbens, non tam hilariter petiit, quam celeriter post
triduum resignavit. Nuda humus et interdum vinearum sarmenta
erant pro lectulo, lignumque durum praestabat sub capite ufficium
pulvinaris. Processu vero temporis storium, debilitato corpore,
stravit et capiti modicam paleam clementer indulsit. Postquam autem
corpus tam severe tractatum longa coepit occupare infirmitas,
iubente beato Francisco, sacco pleno paleis usa est.
18 Porro in ieiuniis tantus erat rigor abstinentiae suae, ut de
viatico tenui, quod sumebat, vix corporaliter viveret, nisi eam virtus
alia sustentaret. Sanitatis namque tempore maiorem quadragesimam
et quadragesimam S. Martini episcopi in pane et aqua ieiunans,
solis diebus dominicis vinum, si habebat, gustabat. Et ut mireris,
auditor, quod imitari non potes, tribus diebus in hebdomada, secunda
videlicet, quarta et sexta feria, nihil in illis quadragesimis sumebat
in cibum. Sic alternati dies penuriosae refectionis et dies actae
mortificationis sibi invecem succedebant, ut vigilia perfectae inediae,
quasi in festum solveretur panis et aquae. Non mirum si tanta rigiditas
multo tempore observata, Claram infirmitatibus subdidit, si
vires consumpsit, si vigorem corporis enervavit. Compatiebantur
propterea sanctae matri devotissimae filiae, ac mortes illas, quas quotidie
voluntarie sustinebat, lacrymis deplorabant. Prohibuere tandem
beatus Franciscus et Episcopus Assisii, sanctae Clarae illud trium
dierum exitiale ieiunium, praecipientes ut nullum transeat diem, quin
saltem unciam et dimidiam panis sumat in pastum. Cumque gravis
afflictio corporum, afflictionem ex more generet animorum, longe aliter
effulgebat in Clara: servabat enim in omni sua mortificatione
vultus festivos et hilares, ut vel non sentire, vel deridere videretur
angustias corporales. Ex quo liquido datur intelligi, quia sancta
laetitia, quae interius abundabat, exterius redundabat; quoniam flagella
corporis levigat amor cordis.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio