: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

102


preconio, nullius glorie inanis ostentamine fecisse comperti
estis. "Gradatio. Ceterum vobis summa sapientia, benivolentia,
largitione hoc misericordie opus comparavit." Diffinitio .
Nam largitio bonorum est distributio cum misericordie * affectu.
- Transitio. Nunc equidem, quod hactenus fecistis, certissime
liquet, sed de cetero, quid accidat, verum exitus solita
progrediens misericordia demonstrabit. "Occupatio . Quid preterea
omnium consanguineorum meorum cetui erogassetis, cum
cunctam fere illorum inediam saturassetis, dicere, si res
postularet idonea, non dubitarem." Disiunctio . Quoniam quidem
nec vos fregit largum et diuturnum stipendium nec amissorum
infecunditas nec assecularum offensa continua, quapropter
obnixe flagito, quatenus solita mihi misericordia oppitulationem
porrigentes, quia meis videor necessitatibus minui, vestro
valeam amminiculo restaurari.
In hac namque epistola V rhetorici colores constituti
sunt: Gradatio, diffinitio, transitio, occupatio, disiunctio.
Gradatio est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur,
ad quam superius ascensum est, ut superius assignatum est.
Diffinitio est, que rei alicuius proprias amplectitur positiones,
ut superius tractatum est.
Transitio est, que cum ostendit breviter, quid dictum sit,
proponit nunc, quid secuturum sit, sicut superius ostensum est.
Occupatio est, cum dicimus nos preterire aut nescire aut nolle dicere
id, quod tunc maxime dicimus, sicut in supradicta panditur epistola.
Disiunctio est, cum disiunctim diversa de aliqua affirmantur,
sicut supra esse contigit.
Preter hos quoque possunt alii colores rhetorici convenienter
aptari, videlicet permissio, dubitatio, dissolutio.

Torna all'inizio