Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 99


[36]
Ut vite largitorem
Sed quia secula et res seculorum idcirco facte sunt ut vivant in bono
quo facte sunt, et illud ex quo vivunt causale est vite cunctorum, tamquam
exponens quid sit causale seculorum, addidit vite largitorem. Quasi
dicat: divini laudant divinitatem causalem seculorum ex causativis, quia
laudant eum vite largitorem, unde ait Evangelista: «Panis enim Dei
est, qui dat vitam mundo». Dicunt igitur Christum et laudant vite
largitorem, quia Christus causa causalis <est> quare Pater per ipsum largitus
sit angelis et hominibus non solum vitam in essendo vel bonum
essendo, que communis est cunctis creatis, ut non modo cum universis
in ipso vivant et moveantur, sed etiam ut cum paucioribus beate vivant,
moveantur et sint optime vite. Laudant igitur divinitatem, id est Christum,
vite largitorem, bono meliori optimo: bono, creatione, quia bona
est omnis vita creatione; meliori, motu ad Deum; optimo, perfectione
vite beate. Omnis enim vita vel vivendo seu movendo aut essendo predicatur.
Omnis creatura bona est: ecce una vita; omnis creatura desiderat
divinitatem: ecce alia vita, id est omnia tendunt ad bonum vel
ad sibi simile; que retro sunt obliviscens Apostolus, ad priora se extendens,
sequens ad bravium superne vocationis: ecce tertia vita. Quia
ergo hanc et hanc et hanc vitam largitur Christus, ideo ex causativis
eum vite largitorem theosophi laudant. Vivit enim berillus, mandagora,
serpens, homo, angelus, Deus: esse, viridi, sensibili, rationali, intellectuali
et deitate summe.
[37]
Ut sapientiam laudant Deum
Et quoniam largiri vitam nescit quis, nisi hoc sit sapientia, commendans
et ostendens quantus sit vite largitor, dicit quod laudant eum

Torna all'inizio