Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 103


eius principes, scilicet dux Henricus de Saxonia, dux
Bertaldus de Zaringia, dux Fredericus de Rotemburgo,
comes palatinus de Reno frater imperatoris,
comes palatinus de Saxonia, comes palatinus de Baveria
et alii quam plures marchiones et comites, tam Longobardi
quam Theutonici, electionem domini Victoris firmaverunt.
 
His ita perpetratis dedit licentiam dulcissimus imperator,
quo dulcior nullus fuit a longis retro temporibus, duci Henrico
de Saxonia et duci Bertaldo et etiam omnibus fere archiepiscopis,
episcopis, abbatibus, qui secum erant in exercitu et cum
militibus suis, ad suas patrias remeandi cum omnibus suis
equitibus. Quibus omnibus recedentibus remansit imperator
Papie cum duce Frederico, regis quondam Conradi filio, et
cum Conrado comite palatino de Reno fratre suo et cum
Ottone palatino comite et aliis quibusdam principibus. Postea
vero pius imperator una cum domina Beatrice coniuge sua
et principibus suis ac exercitu, qui sibi remanserat, ultra Padum

1



5




10




15


Torna all'inizio