Eodem anno regina et Tancredus cum aliis multis, id est Goffrido Britton et Unfredo
Grauina, dominio et equitibus ut fertur usus ad CXX peditumque non exigua manu,
audacter pergebant iuxta flumen Bradanum. Quibus comes occurrens Alexander cum suis
ita detriuit ac debellanit eos, ut Tancredus fuge liberaretur presidio et Britto Gofredus,
regina uero et Unfredus cum multis aliis caperentur equitibus, omniaque eorum direptioni
predeque data sunt. Regina uero ducta sub custodia est in Materam ciuitatem, in qua aliquanto
peracto tempore retenta, dimissa est sub iureiurando ut reuerteretur in Materam
et in Alexandri comitis custodia; set minime hoc impleuit. Insuper mense Maio cum CC
equitibus et peditum turba terram uastauit Alexandri comitis Barensis.
Anno dominice incarnationis MCXVIJ indictione X mense Aprilis in Uenecia, Liguria
Emilia atque Flamminia Italie prouinciis, in Gallia quoque Transalpina, multorum domus
contritis hominibus pluraque edificia simul et ecclesie ingenti terre motu concusse ceciderunt.
Eodem anno mense Iulio, XVIJ kal. Augusti, feria IIa, luna in signo aquarii passa
est eclipsim ab hora octaua noctis usque in matutinum.
Anno dominice incarnationis MCXVIIJ indictione XJ tercio idus Decembris, feria IIIJ,
luna in signo geminorum passa est eclipsim a quinta hora noctis usque in nonam horam noctis
eiusdem. Eodem mense Decembris post solis occasum usque in tertiam horam noctis celum
rubeum quasi ignis apparuit a septemtrionali parte usque ad arcton, sequenti uero mense
Ianuarii Paschalis papa Rome defunctus est. Et Iohannes natione Gaietanus qui Romane
|
|