quae laudabiliter incepisti, ad requisitionem
super omnibus quae nominis nostri et honoris
augmenta contingunt, sic te praebeas
operosum, ut quod de commodis tuis
firma jam mente concepimus, in actum deducere,
tuis exigentibus meritis, merito
valeamus.
Cap. XXIX.
Capitaneo regni, ut praecipiat portari fodrum
ad exercitum.
Curas nostras consideratio studiosa sollicitat,
qualiter in victorioso nostro exercitu,
quem bellatorum concursus amplificat,
rerum victualium copiam procuremus.
Cum itaque minante jam temporis hyemalis
instantia, de solitis locis, ex quibus
per terram hactenus facilis reddebatur vel habebatur
accessus, discriminosa viarum asperitas,
fodri confluentiam interdicat, consulta
deliberatione providimus, ut si quis ex hoc defectus
posset emergere, transvectionis marinae
suffragio suppleatur. Quocirca devotioni tuae
praecipiendo mandamus, quatenus per Siciliam,
et Calabriam et valles gratis in locis maritimis
publice facias nunciari, ut quicunque de
partibus ipsis mercator, vel alius frumentum
|
|