Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

3


INCIPIT cronica de civitate Ianua.
Evangelica eruditione instruimur ne talentum intelligentie
nobis a Deo creditum sub torpore vel otio abscondamus,
sed ad mensam sacre Scripture illud ponentes, lucrum
multiplicati fenoris Domino reportemus. siquidem Dominus talenta
sua multiplicantes remunerat, servum vero ab opere
torpentem dampnat. quamvis igitur, Domino volente
vel saltem ipso permittente, de secreto claustri reducti simus
ad publicum palatij, non debemus tamen publicis actibus semper
intendere, nec nos causis forensibus iugiter inmiscere;
nec enim convenit rebus semper incombere perituris, sed
illa potius agere in terris quorum fructus perseveret in celis, dicente

Torna all'inizio