Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 724


quo quis bona operatur et contrariis operibus repugnat: quia unicuique, secundum
Philosophum, delectabilis est operatio secundum proprium
habitum, et contrarium est quod illi operationi repugnat.
Et ideo alii dicunt, quod virtutes sunt ad expurgandum animam a peccatis, sed
dona ad sanandum animam a sequelis peccati, innitentes verbo Gregorii, qui
dicit, quod sapientia datur contra stultitiam, intellectus contra
hebetudinem, et sic de ceteris quae non nominant peccata, sed sequelas peccati.
Sed hoc iterum, ut videtur, non sufficit: quia ad actum peccati consequitur
macula, et reatus, quae per gratiam removentur; et iterum dispositio vel habitus,
qui per habitus contrarios tolluntur; et sic videtur quod dona non possunt
esse ad hoc specialiter quod sequelas peccati removeant. Et praeterea omnia
illa quae Gregorius dicit, tolluntur per virtutes: quia praecipitationem tollit
prudentia vel providentia, superbiam tollit humilitas; et sic non potest secundum
hoc esse differentia propria inter virtutes et dona.
Et ideo alii dicunt, quod virtutes sunt ad conformandum nos Christo in his quae
bene operatus est, sed dona sunt ad conformandum ipsi in his quae fortiter passus
est. Sed hoc iterum nihil videtur esse dictu: quia in passione Christi praecipue
a sanctis proponuntur nobis imitanda caritas, humilitas, patientia, quae
sunt virtutes, et magis quam sapientia et scientia, quae sunt dona. Unde videtur
adinventio quaedam esse, et rationi non concordat.
Et ideo alii dicunt, quod dona dantur ad altiores actus quam sint actus virtutum;
et haec opinio inter omnes vera videtur. Unde ad huius intellectum sciendum,
quod cum virtus in omnibus rebus inveniri possit, secundum quod habent
aliquas proprias operationes, in quibus ad bene operandum ex propria virtute
perficiuntur; loquentes tamen in morali materia de virtute, intelligimus de virtute
humana, quae quidem ad operationem humanam bene exequendam perficit.
Operatio autem hominis potest dici tripliciter. Primo ex potentia eliciente
vel imperante operationem; sicut operatio rationis vel alicuius potentiae quae
obedit rationi, quia a ratione habet homo quod sit homo; nutriri autem et videre
non sunt operationes hominis inquantum est homo, sed inquantum est vivum
vel animal; et secundum hoc omnes habitus perficientes ad operationes aliquas
in quibus non communicat homo cum brutis, possunt dici virtutes humanae.
Secundo dicitur operatio humana ex materia, sive obiecto, sicut illae quae
habent pro materia passiones, sive operationes humanas: sic enim virtutes
morales proprie virtutes humanae dicuntur. Unde dicit Philosophus 10 Ethicor.,
quod opus speculativae virtutis est magis divinum quam humanum:
quia habet necessaria et aeterna pro materia, non autem humana. Tertio dicitur
humana ex modo, quia scilicet in operationibus humanis vel primo vel secundo
modo, etiam modus humanus servatur. Si autem ea quae hominis sunt, supra
humanum modum quis exequatur, erit operatio non humana simpliciter, sed
quodammodo divina. Unde Philosophus, in 7 Ethic., contra virtutem simpliciter
dividit virtutem heroicam, quam divinam dicit, eo quod per excellentiam
virtutis homo fit quasi Deus.

Torna all'inizio