Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 238


1. DE QVAESTIONIBVS PRIMAE FIGVRAE
1. Quaestio: Vtrum sit aliquod ens, in quo subiectum et
praedicatum conuertantur in identitate essentiae, naturae et
numeri per totam primam figuram? Et est respondendum, quod
sic. Nam alias conuersio subiecti et praedicati et aequalitas essent
destructae absolute; et aeternitas esset superius per infinitatem
durationis, et sua bonitas, magnitudo, potestas, etc. essent inferius
per finitatem; quod est impossibile.
2. Quaeritur: Quid est illud ens, in quo subiectum et praedicatum
conuertuntur? Et respondendum est, quod Deus est illud ens.
Talis quidem conuersio non potest esse, nisi in subiecto infinito et
aeterno.
3. Quaeritur: Vtrum diuina bonitas habeat ita in se magnam
bonificationem, sicut diuinus intellectus intellectionem?
4. Quaeritur: Quare Deus ita in se habet magnam agentiam,
sicut existentiam?
5. Quaeritur: Deus de quo potest tantum, quantum ipse est?
6. Quaeritur: Quare homo et animal non conuertuntur? Et ad
hoc respondendum est: Ex eo, quia conuersio non potest fieri inter
maius et minus, sed inter aequalia.
7. Quaeritur: Vtrum in angelo sua potestas, intellectus et
uoluntas conuertantur? Et respondendum est: Non. Alioquin ipse
posset habere ita infinitum actum et aeternum, sicut Deus.
2. DE QVAESTIONIBVS SECVNDAE FIGVRAE
Quaestiones secundae figurae tribus modis possunt fieri. Sicut
homo et leo, qui per differentiam differunt specie; et per concordantiam
conueniunt in genere; et per contrarietatem contrariantur,
uidelicet per corruptibile et incorruptibile. Et sic de aliis suo
modo.
8. Quaeritur: Vtrum differentia sit magis generalis, quam
concordantia et contrarietas? Ad quod respondendum est, quod

Torna all'inizio