Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 84


grandis fuit, fortis multum, uariis oculis, candidus rubore permixto,
veridicus, humilis, lites fugiens sed prelia iusta peroptans.
Ayax Oileus corpore grossus fuit, amplis scapulis, grossis brachiis,
longus multum, et semper uestibus caris comptus. Multum
uero fuit pusillanimis et facilis ad loquendum. Thelamonius
Ayax multa pulchritudine fuit decorus, nigris tamen crinibus sed
circulatis. Delectabatur in cantu, dum uocem commodam
haberet, cantionum et sonorum in multa copiositate repertor.
Hic fuit multe strennuitatis vir, bellicosus multum, et qui pompas
in suis uirtutibus non dilexit. Vllixes uero omnes alios Grecos
speciositate precessit, strennuus quidem fuit sed omni astucia et
dolositate plenus, mendaciorum maximus comentator, multa diffundens
uerba iocosa sed leporis tanta disertus facundia quod neminem
sibi parem habuit in composicione sermonum. Dyomedes multa
fuit proceritate distensus, amplo pectore, robustus scapulis, aspectu
ferox, in promissis fallax, in armis strennuus, victorie cupidus,
timendus a multis, cum multum esset iniuriosus, seruiencium
sibi nimis impaciens, cum molestus seruientibus nimis esset, libidinosus
quidem multum, et qui multas traxit angustias ob feruorem
amoris. Dux Nestor longe stature fuit, latis membris, brachiis
grossis, facundus nimium in loquela, discretus ac utilis et fidelia
consilia semper prebens, ad irascendum facilis et prouocatus ad
iram nulla poterat frenari temperie, licet esset in eo brevi spacio
duratura. Huic nullus equari potuit in tanta sinceritate fidelitatis
amicus. Prothesilaus pulcher fuit et decenti statura decorus,
strennuus quidem multum, nullus eo celerior, et in armis nimium
animosus. Neptholomus statura grandis fuit, nigris crinibus,
grossis oculis sed rotundis, latus pectore, largus scapulis, superciliis
iunctis, in loquela balbutiens. Sed doctus erat in legibus et exercicio
multo causarum. Palamides autem, filius regi Nauli,
forma pulcherrimus, longus et gracilis sed moderata fuit proceritate
distensus, animosus ad prelia, affabilis, tractabilis, urbanus, et multa
dona diffundens. Pollidarius multa erat plenus grossicie et tanta

Torna all'inizio