Petrus Damiani: Epistulae

Pag 338


Unde et illud graviter ferimus, quia plerique fratres dum ieiunare in
beatorum apostolorum Philippi et Iacobi vigiliis perhorrescunt, solemnitatem
Pentecostes in excusationem suae dissolutionis opponunt, dicentes
non debere quemquam sub ieiuniorum tunc censura constringi, cum tempus
dictet pascalibus potius gaudiis epulari. Quibus succincte ac breviter
ego respondeo, quoniam si sic inimica sunt invicem et festivitates aecclesiae
et aecclesiasticae ieiunia disciplinae, ut simul celebrari non possint,
ergo nec laetaniae maiores quarum supra meminimus, neque tres illi rogationum
dies ante ascensionem Domini, nec vigiliae Pentecostes poterunt
ieiunio mancipari. Et ne hoc parum videatur, etiam ieiunium illud tollitur,
quod post adventum sancti Spiritus in eadem ebdomada fieri a sanctis
patribus concorditer ac regulariter est institutum. Et quia, sicut dicitur,
cum solemnitate ieiunium convenire non potest, et apud quorundam
examen sub festivitatis praesentia ieiunium vires non habet, sed semper
festivitas praevalet, auferantur igitur de octavis beati Iohannis Baptistae,
vigiliae apostolorum Petri et Pauli, de octavis quoque Laurentii martyris,
vigiliae beatae Mariae virginis eradantur. In quadragesimae etiam maioribus
quibusque festivitatibus refectio geminetur.
Quod si hoc aecclesiasticae regulae non admittunt, et mundus qui sub
apostolicae traditionis institutione iam senuit, neotericis nequaquam
dogmatibus acquiescit, fatendum est festivitates, nisi praecipuae sint, non
praeiudicare ieiuniis, ut suo cuique iure servato et aecclesiasticum pro
solemnitate peragatur officium, et castigatio corporalis suum non deserat
institutum. Unde constat, quia quisquis duorum tam venerabilium
apostolorum, Iacobi videlicet et Philippi, vigilias ieiunare detrectat, non
ad hoc amore festivitatis inducitur, sed iuxta rhetoricantis gulae suae
consilium molliter vivendi suavitate mulcetur.
Praeterea et beati Iacobi, qui frater est evangelistae Iohannis, plerique
vigilias parvipendunt, et inreverenter ac inconsiderate transiliunt. Et hoc
ideo fortasse praesumitur, quia non suo tempore eadem festivitas celebratur.
Sicut enim in Actibus apostolorum Luca testante didicimus, circa

Torna all'inizio