Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 145

Liber II


eumque tum ignominia, tum suppliciis deterrebimus: quantaque eum incommoda, quanta pericula, quanta a Deo atque hominibus supplicia maneant, aperiemus. Postremo eum tum a rebus, tum ab hominibus, quibus maxime fretus vivat, tum etiam a nobis ipsis destitutum iri ostendemus spemque illi omnem rerum atque hominum, quantum fieri poterit, adimemus. Sed haec materia rarius cadit in epistolam, nisi a patre in liberos proficiscatur. Tamen quod erat cognitu non inutilis, reliquenda non est visa. Nunc ad defendendi genus transeamus.
De excusandi, sive defendendi genere.
Cap. XXI.
Defendendi atque excusandi eadem, quae accusandi ratio est. Parte easdem habet, causam, personam, actionem, quae quoniam inter se ita coniunctae sunt, ut separari nequeant, coniunctim quoque a nobis tractabuntur. Omnis igitur causa aut excusatur, ut non facta aut tanquam facta defenditur. Si culpa omnino carebimus remque excusare, ut non factam, apud amicum voluerimus, ab admiratione eius, qui ita de nobis credat aut scribat, incipiemus; nostram in eum benevolentiam, abservantiam, fidem commemorabimus; anteactam ei vitam in memoriam redigemus; nunquid simile aut de maioribus nostris aut de nobis ipsis unquam

Torna all'inizio