Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 456


Ad quintum dicendum, quod quamvis natura humana per se non possit in visionem
Dei pertingere, potest tamen ad eam pervenire cum adiutorio gratiae, et ex
se habet habilitatem ut in illam perveniat; et similiter etiam ex his quae sibi
gratis in prima conditione collata fuere, maiorem habilitatem habebat; cuius
habilitatis diminutio, poena est hominis, si ad institutionem eius referatur: et
sic carentia divinae visionis poena dicitur, secundum quod non nominat negationem
tantum, sed etiam privationem quamdam cum quadam obnoxietate, ut
supra dictum est.
Et quia aliae rationes videntur concludere, quod etiam humanae naturae in suis
principiis consideratae isti defectus sint poena; ideo ad eas etiam respondendum
est.
Dicendum ergo ad sextum, quod involuntariorum illa tantum rationem poenae
habent quae sunt voluntati subiicibilia; voluntas enim non tantum est possibilium,
sed etiam impossibilium; et ideo si alicui sit involuntarium illud quod
potestati voluntatis non subiacet, non propter hoc rationem poenae habet, sicut
quod aliquis est brevis nimis in statura, vel aliquid huiusmodi: et hoc modo
mors et alia huiusmodi involuntaria sunt.
Ad septimum dicendum, quod inter animam et corpus oportet esse proportionem,
sicut potentiae ad actum, non autem sicut convenientium in eadem natura,
seu proprietate: non enim oportet quod si anima est sine quantitate, etiam corpus
sit huiusmodi: similiter non oportet quod si anima est incorruptibilis naturaliter,
corpus etiam huiusmodi sit.
Ad octavum dicendum, quod quamvis corpus hominis simpliciter nobilius sit
corpore ignis urentis vel ferri secantis, inquantum est nobiliori forma perfectum;
nihil tamen prohibet illa corpora nobiliora esse secundum quid, inquantum
scilicet hoc habent in actu quod corpus humanum habet in potentia, ut
caliditatem, vel aliquid huiusmodi.
ARTICULUS 2
Utrum aliquis defectus veniens in nos per originem
habeat rationem culpae
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nullus defectus in nos per originem veniens, rationem culpae
habere possit. Ex hoc enim aliquid culpabile vituperabile est, si malum sit, quod
est in potestate eius qui de hoc culpatur: non enim vituperamur nisi ex his quae
in nobis sunt, ut Philosophus in 3 Ethic. dicit. Sed illud quod per originem
trahitur non potest esse in potestate eius qui illud originaliter trahit. Ergo
impossibile est quod aliquid per originem tractum rationem culpae habeat.

Torna all'inizio