Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 576


[Sicut] super hiis que comedit et bibit sanus non curatur, et infirmus
impeditur eisdem, sic bonus pravo et laudabili tempore se
gubernat non curans dispositiones eorum, quod facere malus
nescit. Et dixit: si alicui [fama] dederis, non est liberalitas
quia non nisi ad tuum agis profectum. Et dixit: malum cibum
secum defert in alium mundum qui infert iniuriam servis Dei.
Et dixit alter: iocari cum hominibus inepte superbia est,
vel errore contingit. Et dixit alter: [quinque] res quandoque
haberi est utile: in comedendo et bibendo mensuram, ad benefaciendum
inniti, amicos acquirere, varium non esse, nec esse
valde nec ridentem nec tristem. Et dixit alter; cui dies hodiernus
non est hesterno melior aut est eidem equalis, amissioni
deditus est et illaudabilis vite. Et conquestus est quidam cuidam
sapienti de tempore. Cui sapiens respondit: nullus est cui non
magis aut minus conferat tempus, non advertens exigenciam meritorum;
sis ergo in quo es statu contentus quia, si non gratus,
patiere coactus. Et respondit alter hoc modo: non poteris
que vis assequi quousque sustinueris quod non vis, et non poteris
ab eo quod non vis evadere, donec non assequendo plura
de hiis que desideras, sustineas pacienter. Et dixit alter: si tua
senuerit facies, non invenies renovantem. Et dixit alter: homines
erunt infra manus tuas donec tui fiduciam habebunt. Et dixit
alter: tui generis clades paupertas est. Et dixerunt cuidam
sapienti: quare filium habere non vis? Respondit: in rectificandum

Torna all'inizio