Petrus Damiani: Epistulae

Pag 120


autem medietas sic remansit, ad evidentioris indicii testimonium proficit,
ut dum in una eademque substantia hinc panis, illinc carnis adesse
consideras speciem, in utroque verae carnis verique panis indifferenter
intellegas veritatem, quia et ipse est panis, quae de caelo descendit , et
ipsa nichilominus caro, quae de virginalis uteri materia prodiit.
Nam et vester ille finitimus piae recordationis Amalfitanus episcopus,
nomen nescio, Stephano Romano pontifici me presente sub iureiurando
sepe testatus est, quia cum aliquando ad mensam Domini sacrificaturus
accederet, sed super sacramento dominici corporis incredulus haesitaret, in
ipsa confractione salutaris hostiae rubra prorsus ac perfecta caro inter eius
manus apparuit, ita ut etiam digitos cruentaret, sicque sacerdoti omnem
scrupulum dubietatis auferret. Ubi notandum, quam sit immane periculum
indignis manibus attrectare tam terribile sacramentum. Sed quid
de sacramentis ipsis eloquimur, cum etiam super eos aliquando, qui ex
eorum vasis offendunt, terribiles fieri sententias videamus?
Arnaldum certe Aritinae sedis episcopum tu quoque familiariter
agnovisti. De hoc michi Martinus heremita magnae scilicet opinionis vir

Torna all'inizio