sunt, ut me ad studium uestrae caritatis magis ac magis excitarent,
et hoc referre operae pretium est, ut, qui plus sitit, magis ac magis
bibat et repletus exultet.
Quaedam nobilis coniugata finibus Campaniae degens, nutricium
contortum paraliticumque pro suae animae remedio refouebat
ac si filium; quae dum famam tantae uirtutis audiuisset, omnipotentem
Dominum et auxilium sancti Anastasii intima deuotione
deposcens ait: «Succurre, Deus, et adiuua me miseram peccatricem
per interuentum et merita tui sanctissimi confessoris Anastasii,
et da sanitatem tuae miserationis huic miserabili et destituto
nutricio, quem pro tui amoris desiderio et meae salutis auxilio ut
proprii uteri filium diligo. Quod si ei subuenire tua dignabitur
pietas, per manus mei nuntii tibi aliquid de meo proprio ad eius
sepulchrum destinare non neglegam». In silentio autem uenturae
noctis apparuit ei uir sanctus Anastasius ita dicens: «Quia
in fide Iesu Christi domini nostri me rogasti, noli pretermittere,
quod tibi precipio: mane, cum surrexeris, uade ad Beati Ioannis ecclesiam,
et defer tecum hospitem tuum cum luminariis et odore timiamatis,
et accenso igne, diligenter eum de adipe ungere et extendere
festina, et uidebis potentiam gloriae Christi». Quae dum
instanter tanti uiri nomen inquireret, ait: «Ego sum Anastasius,
Interannensis ciuitatis episcopus, quem die hesterno pro salute tui
nutricii inuocasti». Cum surrexisset uero mane deuotissime femina
cuncta, ut ei uisum fuerat, perficere studuit. Et statim
iuuenis ita sanus exiliens, acsi numquam talia passus esset, moxque
nobilis matrona multis cum exeniis ad eius limina, quamuis longe
posita, suos famulos cum exultatione direxit. Quod etiam plurimos,
haec recordantes et uidentes, sicut supra scriptum est, audiuimus
et perspeximus.
|
|