idcirco quia eos habitando facis eternos, merito te ab efficiendo
laudant eternum.
Quod autem queris quomodo sancti possint fieri eterni, cum eternum
sit illud quod principium non habuit et fine carebit, sancti autem
omnes habeant principium, dico quod inde appellantur et sunt eterni,
quoniam eternus per gratiam suam habitat in eis.
[34]
Laudant ut existentem
Sed quoniam quod eternum est, semper habet existere, laudant
etiam divinitatem, id est Christum, existentem. Cum enim quod existit
semper est aliud et alio sistit, Deus existit, non tamen ipse aliud est et
aliud illud ex quo existit, sed idem est Deus quod sua dealitas, ex qua
Deus est et ex qua Deus existit. Fertur enim in naturalibus existere, id
est de alio sistere, unde qui eterni sunt habitatore Deo, eo existunt quo
sunt eterni. Eterni autem sunt eterno habitatore. Quo circa et eodem
existunt in eternitate, quo eterni sunt. Quia ergo cuncta ex nichilo fecit,
et quos fecit ex nichilo, habitando in eis per gratiam fecit eternos, quos<que>
in adepta eternitate fecit existere, ergo iuste ex causativis laudant
eum existentem, quia ipse causa efficiens est, ut non solum sint et ex suis
subsistentiis substent, quod habet omnis creatura, sed etiam ut ex illo
in suis eternitatibus sistant. Sic enim dixit quedam aquila, ita pluit quedam
nubes. «Et qui ad iusticiam erudierint multos, fulgebunt velut
stelle in perpetuas eternitates». Quas eternitates non aliud recte intelliges,
nisi moras temporis eterni quas indidit habitator eternus in sanctis suis,
quos eos inhabitando existere, id est ex se Deo stare, fecit eternos. Quidam
autem intelligunt “eternitates” illas mansiones multas, que sunt in domo
Patris, <claras>, in quibus claritatibus habitabunt in eternum.
|
|