Pax de Ferraria: Brevis descriptio festi gloriosissimae Virginis Mariae

Pag 54


Gens devota Deo, Teucrorum clara propago,
Illyrico posuit moenia pulchra salo.
Pergama non fuerant tanto speciosa decore,
cum petiit raptam Graecia tota nurum.
Diva quidem, Phrygiam reparans tutela ruinam,
trastulit Iliacos per longa freta deos.
III In Latium Aeneas, siculis deductus ab undis,
Romuleae tandem gentis origo fuit.
Tutus at Adriacas veniens Anthenor in oras,
providus Illyrici coepit amoena sinus;
Euganeosque fugans, Henetos, Troasque locavit
et Venetum genti nomen utrique dedit.
Pluraque cum starent venetae fundamina gentis,
temptavit pelagi subdere iura sibi.
Urbs quoque paulatim mediis fundantur in undis,
quae caput et regni summa sit una novi.
Inde tenet nomen multis comune, regensque
tot populos sceptro, multiplicata sono est.
Iamque adeo crevit, [ totum ] vulgata per orbem
Roma sit ut Veneta viribus urbe minor.
Finitimis et iam populis invisa, remotos
vincit et imperitat per maris omne latus.
Ulta quidem pravos, victis dominatur Achivis,
frena dedit domitis hostibus usque suis.
Sic, soli subiecta Deo gens inclyta summo,
coelica solemni numina more collit;
fluctibus et venetis obnoxia numina placat
saepius, ut coeli promereatur opem.
Aspice Sanctorum latum destructa per orbem
plurima conspicuo templa dicata situ:
Aurea marmoreis fulgent delubra columnis,
quae servant corpus, Marce beate, tuum!
Annua quin etiam sacrae sub honore Mariae
festa coli prisci constituere patres:
Non ingrata Deo pietas; solemnia Matri,
majorum morem continuando, facit.
Cumque toto Virgo [ devote ] cellebretur in anno,
IV una magis Venetis est venerata dies.





25




30




35




40




45




50




55


Torna all'inizio