: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 54


inter regem et principes facienda magnifice laboravit. Qualiter autem inter predictos reges
affinitas est contracta, breviter duximus declaratum. Raimundus namque nobilis comes Provincie
masculum post se filium non reliquit, sed quatuor filias habuit generosas, quas elegantia
forme ac morum grata suavitas ita reddidit gratiosas, quod ad legitimos illustrium regum
amplexus accedere meruerunt. Quarum due regi Francie ac eius fratri Karulo sunt matrimoniali
federe copulate; dictusque Karulus pro dote uxoris obtinuit Provincie comitatum.
Alie vero due regi Anglie ac eius fratri, comiti scilicet Ricardo, coniugali vinculo sunt astricte.
Et sic, occasione istius affinitatis, inter duo predicta regna quedam amicitia est exorta,
que inter se antiquitus discordiam habuerunt.
Eodem anno de consilio pessimi regis scilicet Granate, tributarii regis Castelle, maximus
exercitus Saracenorum ex Africa in Hispaniam transfretavit, multisque Christianis peremptis,
loca plurima in partibus Hispanie occupavit. Ad quorum impetum reprimendum magnificus
rex Castelle cum exercitu valido perrexit Sibiliam festinanter, commissoque frequenter
prelio, magnam de Saracenis multitudinem interfecit. Et quia varius est eventus belli, de Hispanis
etiam plurimi ceciderunt.
Anno Domini 1265, cum per decennium princeps Manfredus superius memoratus romanam
Ecclesiam et eius fideles per se ac suos sequaces fere tota Italia graviter afflixisset,
summus pontifex de consilio cardinalium catholicum principem Karolum, fratrem videlicet
christianissimi Lodoici regis Francie et Alfonsi illustrissimi comitis Tolesani ad suscipiendam
coronam regni Sicilie exhortatoriis literis invitavit. At ille, utpote vir strenuus et magnanimus,
cupiens Ecclesie in tantis angustiis subvenire et opulentissimi regni dominium obtinere,
assensum prebuit apostolice voluntati et ad aggrediendum tam arduum negotium incepit se
magnifice preparare: Eodem etiam tempore Romani, multis dissentionibus et bellis civilibus
conquassati, sperantes per tam potentem virum in viam pacis et semitas dirigi equitatis,
ipsum elegerunt in suum perpetuum senatorem. Quod officium gratanter excepit, et ad regimen
Urbis romane vicarium suum cum cohorte militum protinus destinavit. Tunc temporis
Mediolanenses cum amicis Ecclesie ad recipiendum illustrem comitem Karulum se viriliter paraverunt;
et e contra Cremonenses cum amicis suis, Manfredi corrupti pecunia, iter Comitis
ad Urbem romanam impedire modis omnibus conabantur. Comes autem perficiendi opus
inceptum desiderio inflammatus, sciens quia mora trahit ad se periculum et quia varietas
temporum mutationem inducit aliquando animorum, cum electa manu militum de partibus
Gallie per mare Tirenpnum ad romanum Portum pervenit, primo scilicet anno pontificatus
beati pape Clementis. Ad cuius adventum Romani mirabiliter sunt gavisi, eique obviam
unanimiter procedentes, ipsum in urbem cum triumphali gloria et honore regio deduxerunt.
His auditis, Manfredus obstupuit vehementer. Videns novum regem gradatim ad profectum
venire et res ei prospere ad vota succedere, pariterque considerans, magnum sibi periculum

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio