Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 580


AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod quando aliqua condividuntur aequaliter
recipientia communis praedicationem, tunc unum non ponitur in definitione
alterius: sed quando commune praedicatur de eis per prius et posterius, tunc
primum ponitur in definitione aliorum, sicut substantia in definitione accidentium:
et propter hoc prudentia ponitur in definitione aliarum virtutum, in qua
per prius bonum rationis, et per consequens ratio virtutis invenitur: quia prius
est quod est per essentiam quam quod est per participationem.
Ad secundum dicendum, quod prudens est activus adinveniendo ea quae ad
finem rectum perducunt. Sed praeter hoc oportet esse virtutes morales quae
faciant rectam intentionem, et inclinationem in finem, quae etiam exigitur ad
hoc quod homo sit activus.
Ad tertium dicendum, quod bonum artis consistit in re exteriori quae per actum
artis ad perfectum perducitur; sed bonum moris consistit in ipso operante: et
ideo in artificialibus, dummodo aliquis bonum perficiat, non differt quantum ad
rationem artis qualitercumque operans se secundum voluntatem ad operandum
habeat, sive sit firmus in proposito, vel delectabiliter operetur, aut non; refert
autem quantum ad perfectionem virtutis moralis. Et ideo oportet esse in moralibus
habitus facientes appetitum rectum, non autem in artificialibus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, habitus virtutum moralium
ex bono rationis diversificantur: quod quidem in ipso rationis iudicio
essentialiter consistit, quod ad prudentiam pertinet; in his vero quae per rationem
disponuntur, participative, quod ad morales virtutes spectat. Moralem
autem materiam, idest actus et passiones humanas, ratio quantum ad tria ordinat
sive disponit. Primo ordinando ipsas passiones per actiones secundum se,
prout eas ad medium reducit secundum quamdam commensurationem; et sic
dicitur modum in eis ponere, quia modus mensurationem importat. Secundo
ordinando subiectum ad ipsas actiones et passiones primo modo ordinatas, ut
scilicet homo firmiter inhaereat his quae ratio ordinavit. Tertio in ordine ad aliquid
extra, ad quod oportet actus nostros proportionari, sive sit finis, sive alius
homo, sive quidquid extrinsecum: et secundum hoc causatur rectitudo vel
aequalitas in virtute. Haec igitur tria, scilicet modus et firmitas et rectitudo, in
omnibus virtutibus moralibus inveniuntur.
Sed in quibusdam materiis virtutum, bonum rationis attenditur praecipue
secundum unum istorum; in quibusdam vero secundum aliud, secundum quod
naturalis potentia, quam perficit habitus virtutis, magis deficit in hoc vel in illo.

Torna all'inizio