milites, qui tecum in nostris servitisi
commorantur, recipere non postponas:
provisurus eidem in stipendiis sicut aliis stipendiariis
supradictis per te providebitur, de mandato
nostrae Celsitudinis speciali.
Cap. XXXIII.
Ut moneantur Pisani quod desistant a molestiis
regnicolarum.
Processus Pisanorum intollerabiles et enormes,
qui fideles nostros regnicolas securiratis
nostrae literas deferentes, in regno
graviter persequuntur, prout nuper per literas
Con. de N. justitiarii in Sicilia, citra lumen
Farum, fidelis nostri, culmini nostro transmissas
Accepimus: fidelitati tuae praevidimus referendos:
ut per te in regione ipsa, presente
consilio civitatis Pisanorum, nostris fidelibus,
debeant explicari. Propter quod fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus insolentias
in dictis literis comprehensas, illatas nostris fidelibus,
ut est dictum, in consilio praedicto proponens,
ex parte culminis nostri requiras Potestatem
et Consilium civitatis praedictae, quod
Pisanos navigantes sic de caetero studeant cohibere:
quod contra regnicolas in regno vel alibi
aliquatenus de caetero non insurgant: nec eis in
personis aut rebus molestias inferre praesumant.
Si enim Pisani praedicti [quod non credimus]
ab eorum insolentiis non cessarent, Majestatem
nostram non deceret eorum excessus ulterius
tolerare.
|
|