Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 54


Ad secundum dicendum, quod felicitas illa quam philosophi posuerunt, est ad
quam per vires naturales homo pervenire potest; et ideo ex seipso habet inclinationem
naturalem in finem illum: unde non praeexiguntur aliquae virtutes
inclinantes in finem, sed solum dirigentes in operibus quae sunt ad finem. Non
sic autem est in proposito.
Ad tertium dicendum, quod principia speculativa cognoscuntur per alium habitum
naturalem quam conclusiones, scilicet per intellectum; conclusiones vero
per scientiam. Sed in affectu non praecedit aliquis habitus naturalis, sed ex
ipsa natura potentiae est inclinatio ad finem ultimum naturae proportionatum,
ut dictum est. Sed ad finem supra naturam elevatum oportet habitum gratuitum
praecedere alios habitus et in intellectuali, ut fidem, et in affectu, ut caritatem
et spem ad quam naturalis inclinatio non pertingit.
Ad quartum dicendum, quod non solum habitus distinguuntur ex subiectis, sed
etiam ex obiectis. Virtutes ergo morales et intellectuales distinguuntur ab invicem
ex parte subiecti, ut dictum est; sed virtutes theologicae distinguuntur ab
utrisque ex parte obiecti, quod est supra naturale posse utriusque partis. Unde
theologicarum virtutum aliqua respicit cognitionem, sicut fides, et habet communionem
quamdam cum intellectualibus virtutibus; et aliqua respicit affectionem,
sicut caritas, et habet communionem cum moralibus.
ARTICULUS 5
Utrum virtutes theologicae sint tantum tres
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod sint plures virtutes theologicae quam tres. Quia virtus theologica,
ut dictum est, habet Deum pro obiecto. Sed timor Dei habet Deum pro
obiecto. Ergo est virtus theologica.
2. Praeterea, sapientia est de divinis, scientia autem de creaturis. Ergo sapientia
etiam est virtus theologica.
3. Praeterea, latria colit Deum. Sed colere Deum habet Deum pro obiecto. Ergo
latria est virtus theologica.
4. Praeterea, fides habet Deum pro obiecto, inquantum est prima veritas; spes
vero, inquantum est summa largitas vel maiestas; caritas autem, inquantum est
summa bonitas. Cum ergo sint plura attributa in Deo, videtur quod sint etiam
plures virtutes theologicae.
5. SED CONTRA, videtur quod sint tantum duae. Quia ad operationem finis non
praeexigitur nisi cognitio finis, quod facit fides; et desiderium finis, quod facit
caritas. Ergo videtur quod sint tantum duae virtutes theologicae.

Torna all'inizio