: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 47


pacifice terminavit. Iste toto tempore sui regiminis nullum constituit cardinalem; nam cum
quidam de cardinalibus edificare Syon in sanguinibus affectaret quidam vero vellet viros
idoneos promovere, timore tamen scandali neutram partem voluit exaudire. Post cuius obitum
cardinales numero octo de summo pontifice eligendo magnam inter se discordiam tribus mensibus
habuerunt Tandem, septiformis Spiritus gratia illustrati, die tercio exeunte augusto,
reverendissimum virum patriarcham ierosolimitanum, gallicum natione, qui tunc temporis erat
in curia pro negociis Terre sancte, concorditer elegerunt, qui Urbanus quartus mutato nomine
est vocatus. Iste quarto mense sui pontificatus numerum cardinalium ampliavit, preclaros viros,
vita et scientia insignitos, ad tam sanctum collegium promovendo. De quorum numero,
divina providentia faciente, extitit vir benignissimus dominus Simon de Montesilice, canonicus
paduanus genere et gratiosis moribus et multiplici scientia decoratus.
Circa hec tempora quidam grecus nomine Paleologus, quod interpretatur lingua latina
vetus sermo, post mortem Vatacii et eius filii per tirannidem fere tocius Grecie obtinuit
principatum. Iste in primo potentie sue progressu Guielmum Francigenam principem Bithinie,
sibi cum exercitu feliciter occurrentem, gravi prelio superavit: ipsumque vivum capiens,
in carcere tenebroso reclusit, sperans per ipsum totam terram principatus eius leviter obtinere.
Hac igitur elevatus victoria, Paleologus aspirare cepit ad imperium Romanie et diligentissime
cogitabat quod Constantinopolim posset invadere, quam gens catholica Venetorum
sola cum infinitis expensis et periculis et cum labore maximo defendebat. Credebat namque
firmiter Paleologus, Constantinopoli acquisita, omnes maris insulas et civitates in terra
firma constitutas, a Latinis et Venetis maxime iure belli possessas, se breviter habiturum.
Igitur cum vehementer laboraret, ut propositum suum effectui manciparet, sciens vir callidus
et astutus quia labor probi omnia vincit, pariterque cognoscens quod pecunie obediunt omnia,
maximeque homines necessariis indigentes, per idoneas personas mediante pecunia et
promissionibus fraudolentis corrupuit quosdam impios homines in urbe constantinopolitana
habitantes; qui firmiter promiserunt ei tempore opportuno tradere civitatem. Cum igitur hec
omnia essent inter Paleologum et proditores secretissime ordinata, potestas Venetorum de imperatorio
consensu cum multitudine bellatorum bellicas naves ascendit, et ad damnificandum
hostes versus Mare ponticum navigavit. Tunc patrie crudelissimi proditores, videntes urbem
defensoribus spoliatam, habita opportunitate, circa mediam noctem die septimo exeunte iulio,
unius porte occisis custodibus, militibus Paleologi gloriose urbis aditum prebuerunt, expletis

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio