SED CONTRA hoc est quod expressissimum argumentum dominicae resurrectionis
est ipsius Christi resurgentis comestio: unde dicitur Actuum 10, 40: «Dedit eum
manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui
manducavimus et bibimus cum illo». Sed actus qui spiritui potest convenire,
non est argumentum corporalis resurrectionis. Ergo Angeli corpora assumentes
non vere comedunt.
Quaestiuncula II
Item, VIDETUR quod possint generare. Dicitur enim Genes. 6, 2: Videntes
autem filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex
omnibus quas elegerant»; et hoc iosephus exponit de daemonibus incubis. Ergo
videtur quod generare possint.
SED CONTRA est, quod completur generatio per virtutem formativam quae est in
semine ex corpore vivo resoluto. Sed corpus assumptum a daemonibus et ab
Angelis, non est vivum, ut dictum est. Ergo videtur quod generare non possint.
2. Si dicatur, quod generant per hoc quod idem daemon succubus ad virum, est
recipiens ab eo quod postmodum in mulierem transfundit, factus incubus ad
eam; contra est, quod semen non habet virtutem generandi nisi quamdiu calor
animae in eo retinetur, quem oportet exhalare per magnam distantiam delatum.
Ergo videtur quod per istum modum generatio fieri non possit.
Praeterea, si fieret generatio talis per modum istum, non esset nisi secundum
virtutem illius seminis. Ergo ex hoc non sequeretur quod geniti essent maioris
virtutis quam alii homines, ut innuitur ex his quae sequuntur ibi, 4: isti sunt
potentes a saeculo viri famosi.
Quaestiuncula III
Item, VIDETUR quod possunt sentire. Assumunt enim corpora habentia diversa
organa sensibilia.Sed hoc frustra esset, nisi per oculos viderent et per aures
audirent. Ergo etc..
SED CONTRA est quod sentire per organa corporalia est accipientis cognitionem
a rebus: quod Angelis non convenit, ut dictum est. Ergo etc..
Quaestiuncula IV
Item, VIDETUR quod possint localiter moveri, per id quod legitur Tobiae 6, et
deinceps de Angelo qui comitatus est Tobiam per multa terrarum spatia.
|
|