: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2440


De finali transitu eius et de his quae in eo acta vel visa sunt.
44 Videtur tandem in extremis plurimis laborare diebus, quibus
fides gentium et devotio populorum excrescit: Cardinalium quoque
et praelatorum visitatione frequenti, ut vere sancta, quotidie honoratur.
Quod vero est auditu mirabile; cum decem et septem diebus
nullum cibum sumere posset, tanta est a Domino fortitudine vigorata,
ut omnes ad se venientes, in Christi servitio confortaret. Nam
cum vir benignus, frater Rainaldus in tantarum infirmitatum longo
martyrio eam ad patientiam hortaretur, liberrima ei voce respondit:
Postquam Domini mei Iesu Christi gratiam per illum servum suum
Franciscum agnovi, nulla poena molesta, nulla poenitentia gravis, nulla
mihi, frater carissime, infirmitas dura fuit.
45 Domino autem propitius agente, et iam quasi ad ianuam
stante, vult sibi sacerdotes et spirituales Fratres assistere, passionem
Domini et sancta verba recitare. Inter quos dum apparet frater Iuniperus,
egregius Domini iaculator, qui calida saepe verba Domini
eructabat, nova hilaritate perfusa, quaerit si aliquid novi de Domino
haberet ad manum. Qui aperiens os suum, de fornace fervidi cordis
flammantes verborum scintillas emittit, atque in eius parabolis
virgo Dei magnum solatium sumit. Lacrymantes tandem se vertit
ad filias quibus paupertatem Domini recommendans, beneficia divina
laudando commemorat. Benedicit devotos devotasque suas et
omnibus dominabus monasteriorum pauperum tam praesentibus quam
futuris, largam benedictionis gratiam imprecatur. Cetera sine fletu
quis referat? Adstant illi duo beati Francisci socii benedicti, quorum
unus Angelus moerens ipse, solatur moerentes: alter Leo, recedentis
lectulum osculatur. Plangunt filiae destitutae piae matris
recessum et quam ultra visurae non essent, prosequuntur cum lacrymis
recedentem. Dolent amarissime, totum earum solatium cum illa
migrare, seque in valle lacrymarum relictas non iam a sua
magistra ulterius consolandas. Vix a dilaceratione corporum solus
pudor continet manum et doloris ignem illud efficit acriorem, quod
exteriori plantu non sinitur vaporare. Imperat claustralis censura
silentium, extorquet vis doloris gemitum et singultum. Tument lacrymis

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio