omnium habere debet . Item Augustinus: Sicut non licet mitti in corbonam precium
sanguinis, ita non licet exire? .
P . De sacrilegio nichil iam dubito, quin sacrilegium dici possit, si quis aecclesiae
peccuniam, cum sit pauperum, non pauperibus effudit, ac per hoc iure sacrilegum
illum dixerim, si peccuniam aecclesiae missam ab oratoribus Teutonicis ducibus direxit.
Sed si creatio Rodulfi regis, quam suo praecepto factam dicis, culpabilis fuerit, et si
reprehensibilis sit in pugna Teutonicorum, quam fieri mandavit, ex te doceri velim.
R . Audi non mea, sed quae est divinorum eloquiorum auctoritas. Dic de his,
Ambrosi, quod sentis. ?In libro de offitiis de David et Saule rege: Bonus vir qui
dixit: ?Si reddidi retribuentibus mihi mala?. Quae enim gloria, si eum non ledimus,
qui nos non leserit? Sed illa virtus est, si lesus remittas. Quam honestum, qui
cum potuisset inimico regi nocere, maluit parcere! Quam etiam utile, quod successoribus
profuit, ut discerent omnes fidem proprio regi servare nec usurpare imperium,
sed vereri!?
P . Nulla dubitatio relinquitur, si beati Ambrosii documenta spectemus, quin
creationem Rodulfi regis dampnabilem asseramus, ac per hoc etiam militum aliorum
pugnam adversus Heinricum dominum suum commissam culpabilem iudicabimus, qui
dominum suum non bellis et armis impetere, sed vereri debuerunt. Sed quid, si
dicatur Ildebrandus non illa bella mandasse nec fieri voluisse, sed potestatem regi,
qua male utebatur, auferre voluisse et transtulisse ad alium, sicut nec Pilatus Christum
mori praecepit, ante cuius tamen oculos interfectus fuit? Quid adversus ista
poterit responderi?
R . Non ego respondere tam ineptis excusationibus valeo, sed pater Augustinus
det ad istam responsum: ?Itane , inquit, obduruistis, falsi Hisraelitae? ita omnem
sensum malitia nimia perdidistis, ut ideo vos a sanguine impollutos esse credatis, quia
eum fundendum alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati eius ingeritur
occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non
insidiati estis, si non vobis tradendum peccunia comparastis, si non comprehendistis,
vincxistis, adduxistis, si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non
eum a vobis interfectum esse iactate . Quod ei suisque complicibus aeque dici potest:
si non coronam Rodulfo misistis, si non legatis et litteris pugnam movistis, si non
insidiati estis, si milites in dominum non armastis, si Romanam illuc peccuniam non
misistis, si non consuluistis iniustis, si haec omnia non fecistis, non eos a vobis
interfectos iactate. Noli , inquit idem pater Augustinus, attendere inermes manus,
sed os armatum, unde gladius processit, unde Christus occidetur. Filii hominum
dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? .
P . Constat per haec omnia, quae ex divinis auctoribus protulisti, et pugnam
illam fuisse culpabilem et Ildebrandum de illo tanto homicidio excusari non posse, si
vel illud mandavit fieri vel, cum praesciret futurum, non interdixit. Quocirca velim
de periuriis eorumdem Teutonicorum aliqua prosequaris, si divinorum auctorum testimoniis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|