maiestatis. Si enim Rex coelorum seipsum ferventer amantibus,
tribuit, quid est, quod devote orantibus, si expedit, non concedit?
De miranda devotione eius erga sacramentum altaris.
28 Quantus beatae Clarae ad altaris Sacramentum fuerit devotionis
affectus, effectus ostendit. In illa enim gravi infirmitate quae
eam grabato adscripserat, faciebat se erigi, et fulcimentis appositis
substentari: et sedens, filabat delicatissimos pannos: de quibus ultra
quinquaginta paria Corporalium faciens, et ea sericis vel purpureis
thecis includens, per plana et montana Assisii variis ecclesiis
destinabat. Corpus vero Domini susceptura, calidis primo lacrymis
irrigatur, et accedens cum tremore non minus formidat in Sacramento
latentem, quam coelum terramque regentem.
De quadam consolatione vere mirabili quam ei Dominus in infirmitate
largitus est.
29 Sicut autem in infirmitate, Christi sui memoria memor
erat, sic et Christus eam in suis languoribus visitabat. In illa nativitatis
hora, quando parvulo nato mundus cum angelis iubilat, omnes
dominae ad Matutinum in oratorium pergunt, et matrem infirmitatibus
pressam, solam relinquunt. Cumque de parvulo Iesu cogitare
coepisset, et multum doleret quod suis laudibus interesse non posset,
suspirans ait: Domine Deus, ecce sola relicta sum tibi in loco isto.
Ecce repente mirabilis ille concentus, qui in ecclesia sancti Francisci
fiebat, suis coepit auribus intonare. Audiebat iubilum fratruum
psallentium, harmonias cantantium attendebat, ipsum etiam percipiebat
sonitum organorum. Nullatenus tanta erat loci propinquitas,
ut haec attingere potuisset humanitus, nisi vel illa solemnitas ad eam
fuisset ampliata divinitus, vel eius supra humanum modum vigoratus
auditus. Verum quod totum hoc excellit oraculum, ipsum digna
fuit Domini praesepe videre. Mane ad eam venientibus filiabus, dixit
beata Clara: Benedictus Dominus Iesus Christus, qui me, vobis
|
1
5
10
15
20
25
30
|