Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1212


Tertiusdecimus, de patientia eius, et de iis quae felicem eius
transitum praecesserunt.
Ultimus, de glorioso transitu et solemni canonizatione ac translatione
ipsius, et de miraculis in generali, quae in prosaico virtutum
eius libro specialiter exprimuntur.
Hoc opus Henrici non carpat dens inimici,
Qui sic mirifici praeconia scripsit amici.
Primus Liber.
Agit de conversatione beati Francisci in habitu saeculari,
et apparitione Christi sub specie Crucifixi
.
I. Additio.
33.
Clara parens puerum fudit velut altera sancta
Elisabeth, prolis et vatis munere pollens;
Ipsum namque vocans ex sacro fonte Iohannem,
Remque ministerii praeconis nomine signans,
Praedixit clarum meritis sanctumque futurum.
Fertur ob hoc tandem Francisci nomen adeptus,
Quod sibi Francorum sit caelitus indita lingua;
Qua fervens in laude Dei consueverat uti;
Sicque Dei nutu magis est a patre vocatus,
Nominis ut fieret novitate celebrior orbi.
Vere Franciscus, qui, convertens pereuntes,
Francos de servis peccati fecit, et in se
Cor mirabiliter francum seu nobile gessit.
Et licet in vanis puerum pater atque propinqui
Inter opes multas nutritum deliciose
Ad mundi traherent luxus et lucra caduci;
Non tamen omnimode nec finetenus potuerunt.

Torna all'inizio