Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 82


harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes vite non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cymilia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaritia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam, sed tandem tantarum iniquitatum penas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.
[36.] Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italie milites alii per Hystriam, alii per partes Campanie, alii vero a partibus Africe et Sardinie venientes in Syracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati, Constantinopolym perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum.
[37.] Hec audiens gens Sarracenorum, que iam Alexandriam et Egyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Syracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque predam nimiam et omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in ere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt.
[38.] Anno autem ab incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo septimo Primogenius patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem gubernavit annos viginti, mensibus III, dies VII. Huic succesit Maximus, cuius tempore Maurus Altinensis episcopus non ferens Langobardorum insaniam, Severini pape auctoritate ad Torcellensem insulam venit ibique suam sedem corroborare et pro futuro manere decrevit. Qui Altinensem ecclesiam gubernavit annos IIII et mortuus est. Huic successit Iulianus episcopus.

Torna all'inizio