Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 165


Quot et quibus modis extinguntur peccata. c.92r.b
Rubrica LII
Extinguntur similiter peccata omnia septem modis. Primo,
per baptisma, dicente Salvatore gencium apud Iohannem
tercio: " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto
non introibit in regnum Dei" . Require in eodem li. c.LII
et in li. de Deo c. XLV. // Secundo, per martirium, c.92v.a
ut patet in Martirologio et ubicumque de martiribus legitur.
Tercio, per confessionem et penitenciam, dicente Domino:
" Dic iniquitates tuas ut iustificeris" et Regius Psalmista
in psalmo XXXI: " Confitebor adversum me iniusticiam
meam et tu, Domine, remisisti impietatem peccati
mei" . Et Sedulius: " Magna est medicina fateri" . Et prius
dixerat:
" O quam confestim pereunt discrimina Ieti
Si nos peniteat veterem fecisse ruinam" .
Quin eciam gentilis Seneca, in Agamemnone:
" Nunquam sera est ad bonos mores via:
Quem penitet peccasse pene est innocens" ;
scribente Ysy. in secundo li. de Summo bono: " Quilibet

1



5




10




15




20
Torna all'inizio