Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 866


ARTICULUS 3
Utrum donum scientiae sit tantum de humanis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod donum scientiae non sit tantum de humanis, sed etiam de divinis.
Dicit enim Augustinus in littera, quod scientia donum est, qua fides defenditur
et roboratur. Sed fides est de divinis. Ergo scientia est de divinis.
2. Praeterea, scientia donum est altior quam scientia virtus. Sed scientia virtus
de divinis est, sicut metaphysica, vel etiam theologia. Ergo et scientia donum de
divinis est.
3. Praeterea, caput est conforme membris. Sed sapientia quae est de divinis, in
metaphysicis dicitur caput scientiarum. Ergo scientia de divinis est.
SED CONTRA, per scientiam scimus conversari in medio pravae et perversae
nationis, ut in littera dicitur. Sed hoc non pertinet ad divina, sed ad humana.
Ergo scientia non est divinorum, sed humanorum.
Praeterea, ad idem non sunt necessarii duo habitus. Sed ad divina ordinatur
sapientia. Ergo scientia non est divinorum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non sit tantum practica, sed etiam speculativa. Quia
quanto aliqua cognitio est altior, tanto ad plura se extendit. Sed scientia donum
est altior quam scientia quae ponitur virtus intellectualis. Ergo cum scientia
quae est virtus intellectualis, se extendat ad operabilia et speculabilia, videtur
quod multo fortius scientia quae est donum.
2. Praeterea, Philosophus in principio Metaph. probat quod scientia speculativa
est nobilior quam practica, inquantum per se speculativae expetuntur,
non autem practicae. Sed scientia quae est donum, debet esse altissima scientia.
Ergo est magis speculativa quam practica.
3. Praeterea, scientia perficit inferiorem rationem, ut Augustinus dicit:
inferior autem ratio contra superiorem dividitur. Superior autem est tam
speculativa quam practica: quia, secundum Augustinum,
«inhaeret aeternis conspiciendis», quod speculationis est; «et consulendis»,
quod actionis est. Ergo similiter ratio inferior. Ergo sapientia et scientia sunt
speculativae et practicae.
SED CONTRA est quod Augustinus dicit, quod actio qua bene utimur
rebus temporalibus, scientiae deputatur. Sed usus rerum temporalium ad practicam
pertinet. Ergo scientia, de qua hic loquimur, est practica.
Praeterea, ab omnibus dicitur, quod scientia donum dirigit pietatem. Sed pietas
ad activam vitam pertinet. Ergo et scientia: ergo est practica.

Torna all'inizio