quod eo thropo metonimie recte dicitur, quo id per quod fit, illius quod
facit nomen admittit. Quia enim manus, id est Filius Dei per quem
Pater omnia fecit, per diabolum tamquam per sue permissionis ministrum
et instrumentum sanctum Iob probari voluit, ideo ipse Sathan
manus Dei non secundum proprietatem sed vel thropo seu instrumento
vocatur, quia per ipsum celestis manus actio in beatum Iob opere probationis
theologatur. Filius vero Dei et est et dicitur Patris eterni altissima
manus, quia per hunc omnia facta sunt, omniaque de satellitis
sceptro eruta, erepta liberataque, de qua manu theologia sic texit invocantis
oraculum: «Emitte, inquit, manum de alto», et apud Ieremiam:
«Misit Dominus manum suam et tetigit os meum». Sed et
si probatio digitorum, cuius sunt digiti existentem comprobat manum,
verique sunt digiti gratiarum, quos Propheta preconatur et gaudet:
«Quoniam, inquit, videbo celos tuos», scilicet sanctos apostolos, «opera
digitorum tuorum», id est gratiarum Sancti Spiritus atque donorum;
et si tabule scripte sunt digito Dei et magi dixerut in signo sciniphum
Domino Deo Israel victoriam profitentes: «Digitus Dei est hic»; et
si evangelicus sermo in digito Dei eicit demonia, constat profecto Spiritum
Sanctum existere, cuius hi digiti carismatum specialiter fore probantur.
Quia igitur operatur Pater per Filium, operatur et per Spiritum
Sanctum, recte Patris celestis manus est Filius, est et Spiritus Sanctus.
Et quia individua sunt opera Trinitatis, quicquid operantur he manus,
unum est, et operationis individue opus. Nam his manibus operatur
Pater, sed individuum opus. Iste sunt ille manus divine bonitatis, in
quas Filius Dei in passione positus conmendat spiritum suum dicens:
«Pater, in manus tuas conmendo spiritum meum», et de quibus ait
Iob: «Manus tue, Domine, fecerunt me et plasmaverunt». Et vere
laudabiles manus et omni gloria dignissime, per quas omnia facta sunt.
Est et alia manus, id est opus quod facit manus, ut cum dicitur de aliqua
littera alicuius opificis “hec est manus illius vel illius”, secundum quem
acceptionis modum dicit Propheta: «Anima mea in manibus meis», id
est in operibus meis, «semper». Cum igitur tribus modis sine antroposmonos
Dei bonitatis manus dicatur, id est que operatur et qua manus
operans operatur et ipsa manus operatio, in his et ex his omnibus, ait
|
|