Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 80


debeat esse regulata. Si enim regula ab aequalitate deficiat,
nihil regulatum erit: cum omnia per regulam regulentur.
Sic si reges sint iniusti, disponunt regnum, ut in
eo non observetur Iustitia. Maxime ergo studere debent,
ne sint iniusti, et inaequales: quia eorum iniustitia, et inaequalitas
tollit ab eis regiam dignitatem. Nam reges iniusti
et si dominentur per civilem potentiam, non tamen
digni sunt ut sinti reges. Cum enim deceat regulam esse
rectam et aequalem, rex quia est quaedam animata lex,
et quaedam animata regula agendorum, ex parte ipsius
personae regiae maxime decet ipsum servare Iustitiam.
Secundo possumus investigare hoc idem ex parte ipsius
Iustitae. Nam Iustitia est quoddam magnum bonum, et
praeclarum. Perficit enim (ut dictum) est hominem in
ordine ad alium. Tunc autem maxime clarescit bonitas
nostra, quando usque ad alios se extendit. Unde 5. Ethic.
dicitur, quod praeclarissima virtutum videtur esse Iniustitia:
et neque Hesperus, neque Lucifer est ita admirabilis,
sicut ipsa. Hesperus enim et Lucifer est una et eadem
stella, quae est valde pulchra, et clara: et propter sui
pulchritudinem, et venustatem communi nomine appellatur
Venus. Haec autem stella aliquando praecedit
solem, et tunc apparet in mane, et dicitur Lucifer. Aliquando
vero sequitur ipsum, et tunc apparet in sero, et
dicitur Hesperus. Est ergo intentio Philosophi dicere,
quod Venus, quae est tam pulcherrima stella, et quae aliquando
dicitur Lucifer, aliquando Hesperus, non sit ita
pulchra, nec ita praeclara, sicut est Iustitia. Pulchritudo
stellarum non est ita admirabilis, sicut pulchritudo eius.
Stellae enim pollent pulchritudine corporali, et illumunant
nos lummine corporali: sed Iustitia pollet pulchritudine
honesta et spirituali, et ornat nos virtuali perfectione.
Quanto igitur pulchitudo spiritualis excellit pulchritudinem
corporalem, tanto pulchritudo Iustitiae, et
claritas eius admirabilior est claritate stellarum. Si ergo

Torna all'inizio