Salimbene de Adam: Cronica

Pag 137


ad Ro. XIII: Reddite omnibus debita. Cui honorem, honorem.
Item Eccli. XLI: Non est enim bonum omnem irreverentiam observare,
et non omnia omnibus bene placent in fide. Erubescite a salutantibus
de silentio
. Verumtamen frater Helyas implevit aliam
Scripturam que dicit, Prover. XXVI: Sicut qui mittit lapidem in
acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem
. Fuit enim
unus parens fratris Helye, scilicet pater, de episcopatu Bononie,
de Castro Brittorum, mater vero de Assisio fuit; et vocabatur
in seculo Bonusbaro et suebat cultras et docebat puerulos in
civitate Assisii psalterium legere; ingressus autem Ordinem fratrum
Minorum vocatus fuit Helyas et bis factus generalis minister;
habebat gratiam imperatoris et pape.
Sed processu temporis humiliavit eum Deus iuxta verbum
quod scriptum est: Hunc humiliat et hunc exaltat. Quod duobus
modis intelligi potest. Primo, in diversis personis. De quibus
plura habentur exempla; unde illud: Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles
. Sed ponamus exemplum de Saul et David,
quorum unum Deus humiliavit, scilicet Saulem, quem amovit
a facie sua auferendo sibi regnum, alterum vero exaltavit sibi
regnum dando. De Saule factum est verbum Domini ad Samuelem,
dicens, I Reg. XV: Penitet me quod constituerim Saul regem,
quia dereliquit me et verba mea opere non implevit. Contristatusque
est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte
. Et infra XVI:
Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum
ego proiecerim eum, ne regnet super Israel?
Item I Reg. XIII:
Dixit Samuel ad Saul: Stulte egisti nec custodisti mandata Domini
Dei tui, que precepi tibi. Quod si non fecisses, iam nunc preparasset
Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum. Sed nequaquam
regnum tuum ultra consurget. Quesivit Dominus sibi virum
iuxta cor suum et precepit ei Dominus ut esset dux super populum
suum, eo quod non servaveris que preceperit Dominus
. Optimum
exemplum est istud pro his qui de predestinatione locuntur, quia,
si homo ex parte sua facit quod debet et potest, cum habeat
liberum arbitrium, Deus similiter facit quod ad se pertinet, alioquin
non facit. Et infra in primo libro Reg. XV dixit Samuel ad
Saul: Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus,

Torna all'inizio