Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 377


Quod diversi sunt modi lucrandi pecuniam, et
quod aliqui illorum modorum sunt regibus
et principibus congruentes.
Cap. XII.

Circa finem primi Polit. distinguit Philosophus diversos
modos, quibus numismata acquiruntur. Contingit
enim hoc fieri quasi quinque viis. Quarum una dicitur
possessoria. Secunda mercativa. Tertia mercenaria
vel conducta. Quarta experimentalis. Quinta artificia.
Via autem possessoria acquiritur pecunia, quando quis
possessionibus abundans, ex fructibus earum pecuniam
acquirit. Decet enim (secundum Philosophum) oeconomicum
et dispensatorem domus esse expertum circa
possessiones, sciendo quae sunt magis fructiferae, et ex quibus
potest melius subveniri indigentiae corporali domesticae
sive gubernationi domus. Hoc autem fieri contingit,
si sciatur quae in quibus partibus abundant, ut quis
illis animalibus abundet, quae in partibus illis in quibus
existit melius conservantur. haec autem quomodo sciri
possint, et qualiter circa possessiones quis se habere
debeat, ut qualiter aves, et animalia quadrupedia conserventur,
et quae terra magis valeat pro agricultura:
quae magis ad vinearum plantationem, et qualis cura
circa arbores sit gerenda, disposuimus silentio pertransire,
eo quod alii de talibus sufficienter tradidisse
videntur. Palladius enim multa huiusmodi enarravit.
Secunda via utilis ad pecuniam acquirendam,
dicitur esse mercativa, cum quis per mare aut per terram
defert mercationes aliquas, vel assistit deferentibus
mercationes ipsas. Dividitur autem (secundum Philosophum)
mercatoria in tres partes, in nauclariam quae
sit per mare: et ponderis portativam quae sit per terram:

Torna all'inizio