Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 358


qui erant apud eum exules, quibus hoc nefas
consuevit esse domesticum, ut in majori pacis
tempore constituti regni sui scandala cogitent,
ac tales ordiantur insidias, ac eas dissentionis
filo contexant, novam statim decipiendi artem,
seu potius novos modos palliandi, quod temerarie
faciunt, adinvenire non cessant, novaque
versant pectore insidiante consilia; et ut rex
Aragonum dolis et insidiis perjurii sermonis, et
arte perverterent, in agendis suis tentet Ecclesiam
apud eum insistunt, falsi suasione consilii
suggerentes, ut ad postulandum quaedam ab Ecclesia
romana suppliciter ... quae transfretantibus
in Terrae sanctae subsidium consuevit
sedes apostolica indulgere, mittat statim nuntios
speciales. Et quia magna sunt et ardua,
quae a domino Papa petenda deliberant, cogitant
intra se, ac dicunt, quod ea Sede apostolica
regi Aragonum tamquam principi catolico denegante,
si postmodum rex ipse vocatus accedat in
subsidium Siculorum, est apud homines excusatus:
dicent enim, quod illud acceptavit tanquam
desperans de apostolicae Sedis gratia, denegantis
sibi contra Saracenos auxilia et indulta, quae
consuevit aliis regibus indulgere. Dicunt ergo:
"Si Ecclesia romana, domine rex, haec vobis
gratiose concedat, quod esse tam cito non poterit,
magnum foret, ac praeferremini viribus
et auctoritate regibus orbis terrae; si autem
non audierit Ecclesia, quod petitur, si tunc Siciliam
invadatis potenter ac violenter, vobis
singulorum labia benedicent, et alter ad alterum
confabulando de factis vestris laudabit opera
vestra, domine. Dicet vulgus, quod, ex
quo Sedes apostolica ad concedendum vobis,
quae contra Saracenos fidelibus regibus concedere
consueverit, se reddit difficilem atque
duram, dignum quid attentatis, vestram contra
infideles potentiam hic congestam ad Siciliae
regnum convertere, proposito immutato".
Igitur rex Aragonus praelibatus, novae adinventione
fraudis sic instructus, sollemniter viros
cum duabus galeis armatis sub specie impetrandi
quasdam indulgentias ad tentandum Ecclesiam
pro parte sua ordinat profecturos, et moerentia
pectora nuntiorum Siciliae talibus dictis mulcet:
CAP. IX
RESPONSIO REGIS ARAGONUM NUNTIIS SICULORUM.
"Ecce noster animus insulae gravatae compatiens,
ut Siculos quondam longi temporis interstitio
oppressionis praesentiae gallicae vinculis
captivatos per nostrum adventum e jugo
liberet servitutis, promptos nos exhibet et in
utrumque paratos, ut videlicet aut hodie per
vos gloria nostra ingenti clarescat honore, aut

Torna all'inizio