Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1038


Alio autem modo ex certa deliberatione peccatum eligitur, quando voluntas
reiicit illud per quod homo a peccato retrahi posset; verbi gratia, aliquis propter
expectationem futuri praemii abstinet a peccato. Si ergo aliquis spem futuri
praemii abiiciat voluntarie, vel aliquid huiusmodi, quod a peccato retrahebat;
eliget hoc quod sibi erit delectabile secundum carnem, quasi per se bonum;
et ita ex certa malitia peccabit.
Sumendo ergo primo modo peccatum ex electione, non nominatur aliquod genus
peccati determinatum, sed quaedam peccati circumstantia, ut scilicet actus ex
habitu procedat; quod in omnibus generibus peccatorum contingit. Sed secundo
modo speciale peccatum dicitur, quod ex electione contingit. Quia speciale peccatum
dicitur ex speciali obiecto; hoc autem est speciale obiectum voluntatis, in
quo peccatur, scilicet hoc quod a peccato natum erat retrahere, cui voluntas dissentit,
ab eo sponte recedens. Peccatum autem in Spiritum Sanctum non proprie
dicitur illud quod ex electione procedit primo modo; sed quod secundo modo ex
electione procedit; quia peccata et specificantur et nominantur ab obiectis:
obiectum autem in hoc peccato est hoc quod a peccato retrahebat, et istud est
bonitas quaedam, vel aliquis effectus Spiritui Sancto appropriabilis; et ideo peccatum
in Spiritum Sanctum determinatum genus peccati nominat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum aliquis hoc secundo modo ex electione
peccat, quod proprie peccatum in Spiritum Sanctum dicitur, considerantur ibi
duo actus, quorum uterque peccatum est, et primus est causa secundi. Verbi
gratia, aliquis uno actu voluntatis praemia aeterna contemnit, eorum spem a se
abiiciens; et in hoc ipso peccat: et quia desperat de praemio, incidit in actum
fornicationis; et hic actus in eo ex certa electione provenit propter praecedentem
actum. Unde patet quod cum dicitur peccatum ex industria, ipsa industria,
quae notatur esse causa peccati, est quoddam peccatum, et est determinatum
peccati genus: et hoc proprie est peccatum in Spiritum Sanctum. Sed infirmitas
vel ignorantia, non nominat peccatum aliquod, sed poenam tantum: et ideo ex
ea non designatur speciale peccatum.
Ad secundum patet responsio per ea quae dicta sunt in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod peccatum in Spiritum Sanctum non dicitur ille actus
secundus qui ex primo, ut dictum est, causatur, nisi forte secundum quod virtus
primi actus manet in eo; sed ipse primus actus est proprie peccatum in Spiritum
Sanctum: et ideo non est inconveniens ut ex uno determinato peccato omnia
peccata possint oriri, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod contrariari gratiae contingit dupliciter. Primo
directe per se; et hoc fit dum aliquis gratiam actualiter despicit, vel aliquid ad
gratiam pertinens; et sic opponitur gratiae peccatum in Spiritum Sanctum.
Secundo indirecte et quasi ex consequenti; et sic omne peccatum mortale gratiae
opponitur: quia per peccatum mortale quaeritur aliquid quod simul cum
gratia esse non potest.

Torna all'inizio