Nos vero — tum quia sublatum erat in litteris conmissionis
appellacionis remedium, tum quia frivolum super
quo appellabat omnibus videbatur — de sapientum conscilio
partem ducis condempnavimus, adiudicantes quod illam
retineat pro uxore sibique reddat in omnibus debitum
maritale.
De duobus iudicibus quorum unus suspectus habetur
unde non fit in causa processus.
Controversiam que vertitur inter H plebanum de Lindauia
ex una parte et eiusdem ecclesie capitulum ex alia
super electione ab ipso celebrata sanctitas vestra nobis
audiendam conmisit et fine debito terminandam.
Nos autem iuxta mandati vestri tenorem utramque partem
ad nostram presentiam convocauimus, et cum parati
essemus in facto procedere, pars capituli firmiter asserebat,
quod alter nostrum, prepositus videlicet constanciensis,
plebano est consanguinitatis proxima linea copulatus. unde
appellavit, quod in causa procedere minime deberemus.
Quare a cause prosecucione destitimus, quia idem prepositus
hoc inficiari nequibat.
De duobus iudicibus quorum unus moritur ante litis
contestacionem.
A sedis apostolice sanctitate causa que vertitur inter
perusinvm et urbevetanum episcopos super divisione diocesani
mihi et episcopo narniensi fuit sine remedio appellacionis
conmissa.
Cum autem ambo iuxta mandati uestri tenorem procedere
parati essemus, condelegatum repentina febris invasit.
unde post triduum temporalis mortis legata persolvit.
Ego vero solus in causa procedere non debeo, quia
non continebatur in litteris quod absque coniudice aliquid
audire deberem.
Unde utramque partem ad sanctitatis vestre pedes remitto.
De iudicibus quibus non est iniunctum ut sententiam
ferant, set allegaciones et attestaciones tenentur summo
pontifici destinare.
Elapso iam unius anni spacio vestra mihi sanctitas
causam audiendam conmisit que vertitur inter episcopum
tridentinum et eiusdem ecclesie capitulum super facto renunciacionis
episcopatus ex eo quod idem episcopus in renunciacione
|
|